Римская история, стр. 240

IX

1. Haec in Brittanniis agebantur. Africam vero iam inde ab exordio Valentiniani imperii exurebat barbarica rabies, per procursus audentiores et crebris caedibus et rapinis intenta quam rem militaris augebat socordia et aliena invadendi cupiditas maximeque Romani nomine comitis.

2. qui venturi providus transferendaeque in alios invidiae artifex, saevitia morum multis erat exosus, hac praecipue causa quod superare hostes in vastandis provinciis festinabat, adfinitate Remigii [tunc] magistri officiorum confisus, quo prava et contraria referente princeps – ut prae se ferebat ipse – cautissimus lacrimosa dispendia diutius ignoravit Afrorum.

3. Gestorum autem per eas regiones seriem plenam et Rurici praesidis legatorumque mortem et cetera luctuosa cum adegerit ratio, diligentius explicabo.

4. et quoniam adest liber locus dicendi quae sentimus, aperte loquimur: hunc imperatorem omnium primum in maius militares fastus ad damna rerum auxisse communium, dignitates opesque eorum sublimius erigentem, et quod erat publice privatimque dolendum, indeflexa saevitia punientem gregariorum errata, parcentem potioribus, qui tamquam peccatis indulta licentia ad labes delictorum inmanium consurgebant; qui ex eo anhelantes ex nutu suo indistanter putant omnium pendere fortunas.

5. horum flatus et pondera inventores iuris antiqui mollientes etiam insontes quosdam aliquotiens suppliciis aboleri censuere letalibus. quod saepe contingit, cum ob multitudinis crimina non nulli sortis iniquitate plectuntur innoxii: id enim non numquam ad privatorum pertinuit causas.

6. At in Isauria globatim per vicina digressi praedones, oppida villasque uberes libera populatione vexantes magnitudine iacturarum Pamphyliam adflictabant et Cilicas. quos cum nullis arcentibus internecive cuncta disperdere Asiae vicarius ea tempestate Musonius advertisset, Athenis Atticis antehac magister rhetoricus, deploratis novissime rebus, luxuque adiumento militari marcente, adhibitis semiermibus paucis, quos Diogmitas appellant, unum grassatorum cuneum, si patuisset facultas, adoriri conatus, per angustum quendam transiens devexitatis anfractum, ad inevitabiles venit insidias, et ibi cum his confossus est quos ducebat.

7. tali successu latrones praetumidos palantesque per varia confidentius, interfectis aliquibus, ad latebrosa montium saxa quae incolunt excitae tandem copiae contruserunt; ubi cum eis nec quiescendi nec inveniendi ad victum utilia copia laxaretur, per indutias pacem sibi tribui poposcerunt, Germanicopolitanis auctoribus, quorum apud eos ut signiferae manus, semper valuere sententiae, obsidibusque datis, ut imperatum est, immobiles diu mansere, nihil audentes hostile.

8. Haec inter Praetextatus praefecturam urbis sublimius curans, per integritatis multiplices actus et probitatis, quibus ab adulescentiae rudimentis inclaruit, adeptus est id quod raro contingit, ut cum timeretur, amorem non perderet civium, minus firmari solitum erga iudices formidatos.

9. cuius auctoritate iustisque veritatis suffragiis tumultu lenito, quem Christianorum iurgia concitarunt, pulsoque Vrsino, alta quies parta, proposito civium Romanorum aptissima, et adulescebat gloria [prae]clari rectoris plura et utilia disponentis.

10. nam[que] et Maeniana sustulit omnia, fabricari Romae priscis quoque vetita legibus, et discrevit ab aedibus sacris privatorum parietes isdem inverecunde conexos, ponderaque per regiones instituit universas, cum aviditati multorum ex libidine trutinas conponentium occurri nequiret. in examinandis vero litibus ante alios id impetravit quod laudando Brutum Tullius refert, ut cum nihil ad gratiam faceret, omnia tamen grata viderentur [esse], quae factitabat.

X

1. Sub idem fere tempus Valentiniano ad expeditionem caute, ut rebatur, profecto, Alamannus regalis Rando nomine, diu praestruens quod cogitabat, Mogontiacum praesidiis vacuam cum expeditis ad latrocinandum latenter inrepsit.

2. et quoniam casu Christiani ritus invenit celebrari sollemnitatem, inpraepedite cuiusque modi fortunae virile et muliebre secus cum supellectili non parva indefensum abduxit.

3. Parvo inde post intervallo inopina rei Romanae spes laetiorum adfulsit. cum enim Vithicabius rex, Vadomarii filius specie quidem molliculus et morbosus sed audax et fortis, ardores in nos saepe succenderet bellicos, opera navabatur inpensior ut qualibet concideret strage.

4. et quia temptatus aliquotiens nullo genere potuit superari vel prodi, fraude citerioris vitae ministri, studio sollicitante nostrorum occubuit, cuius post necem aliquatenus hostiles torpuere discursus. interfector tamen prae metu poenarum, quas verebatur si patuisset negotium, ad Romanum solum se celeri transtulit gradu.

5. Parabatur post haec lentioribus curis et per copias multiformes in Alamannos expeditio solitis gravior, destinatius id publica tutela poscente, quoniam reparabilis gentis motus timebantur infidi: milite nihilo minus accenso, cui ob suspectos eorum mores nunc infimorum et supplicum, paulo post ultima minitantium, nullae quiescendi dabantur indutiae.

6. Contracta igitur undique mole maxima catervarum, armis et subsidiis rei cibariae diligenter instructa, accitoque Sebastiano comite cum Illyriis et Italicis numeris, quos regebat, anni tempore iam tepente Valentinianus cum Gratiano Rhenum transiit, visoque nemine, indivisis agminibus quadratis ipse medius incedebat, Iovino et Severo magistris rei castrensis altrinsecus ordinum latera servantibus, ne repentino invaderentur adsultu.

7. protinusque inde ductantibus itinerum callidis, exploratis accessibus, per regiones longo itu porrectas sensim gradiens miles inritatior ad pugnandum velut repertis barbaris minaciter infrendebat, et quoniam aliquod diebus emensis nullus potuit qui resisteret inveniri, cuncta satorum et tectorum, quae visebantur, iniecta cohortium manu vorax flamma vastabat praeter alimenta, quae colligi dubius rerum eventus adigebat et custodiri.

8. post haec leniore gressu princeps ulterius tendens cum prope locum venisset, cui Solicinio nomen est, velut quadam obice stetit, doctus procursantium relatione verissima barbaros longe conspectos.

9. qui nullam ad tuendam salutem viam superesse cernentes, nisi se celeri defendissent occursu, locorum gnaritate confisi unum spirantibus animis montem occupavere praecelsum, per confragosos colles undique praeruptum et invium absque septentrionali latere, unde facilem habet devexitatem et mollem. signis ilico fixis ex more, cum undique ad arma conclamaretur, imperio principis et ductorum stetit regibilis miles, vexillum opperiens extollendum: quod erat oportune subeundae indicium pugnae.

10. ergo quia spatium deliberandi aut exiguum dabatur aut nullum, hinc inpatientia militis perterrente, inde horrenda circumsonantibus Alamannis, id consilium ratio celeritatis admisit, ut arctoam montium partem, quam clementer diximus esse proclivem, Sebastianus cum suis occuparet, fugientes Germanos, si fors ita tulisset, levi negotio confossurus: quo, ut placuit, maturato Gratianoque apud signa Iovianorum retro detento, cuius aetas erat etiam tum proeliorum inpatiens et laborum, Valentinianus ut dux cunctator et tutus centurias et manipulos capite intecto conlustrans, nullo potentium in conscientiam arcani adhibito, remota multitudine stipatorum, speculatum radices aggerum avolavit cum paucis, quorum industriam norat et fidem, praedicans, ut erat sui adrogans aestimator, inveniri posse aliam viam ducentem ad arduos clivos praeter eam, quam inspexere proculcatores.

11, per ignota itaque et palustres uligines devius tendens insidiatricis manus locatae per obliqua subito oppetisset adcursu, ni necessitatis adiumento postremo per labilem limum incitato iumento digressus, legionum se gremiis inmersisset post abruptum periculum, cui adeo proximus fuit, ut galeam eius cubicularius ferens auro lapillisque distinctam, cum ipso tegmine penitus interiret nec postea vivus reperiretur aut interfectus.