Римская история, стр. 234

VIII

1. Huic perduellium prosperitati laetior accessit. Rumitalca enim tribunus in societatem Procopianorum adscitus et suscepta cura palatii, digesto mature consilio, permeatoque cum militibus mari ad Drepanum antea, nunc Helenopolim venit exindeque Nicaeam spe celerius occupavit.

2. ad quam obsidendam cum huius modi pugnarum peritis Vadomario misso ex duce et rege Alamannorum, Valens Nicomediam pergit. exindeque profectus oppugnationi Chalcedonis magnis viribus insistebat, cuius e muris probra in eum iaciebantur et iniuriose conpellebatur ut Sabaiarius. est autem sabaia ex ordeo vel frumento in liquorem conversis paupertinus in Illyrico potus.

3. fessus denique inopia commeatuum, et obstinatione nimia defensorum, discedere iam parabat, cum inter haec clausi apud Nicaeam, patefactis subito portis egressi, munitorum magna parte prostrata, ductore fidentissimo Rumitalca properabant ardenter circumventuri Valentem a tergo, nondum a Chalcedonos suburbano digressum, et patrassent conata, ni rumore quodam praeverso imminens exitium ille perdoctus, instantem vestigiis hostem per Sunonensem lacum et fluminis Galli sinuosos amfractus propere discedendo frustra sequentem lusisset. et hoc casu Bithynia quoque in Procopii dicionem redacta est.

4. Vnde cum Ancyram Valens citis itineribus revertisset, conperissetque Lupicinum ab oriente cum catervis adventare non contemnendis, spe prosperorum erectior Arintheum lectissimum ducem occursurum hostibus misit.

5. qui ubi Dadastanam tetigit, in qua statione perisse diximus Iovianum, Hyperethium sibi oppositum repente vidit cum copiis antehac rectoris Castrensis adparitorem id est ventris ministrum et gutturis, cui at amico Procopius auxilia ductanda commisit. et dedignatus hominem superare certamine despicabilem, auctoritatis et celsi fiducia corporis, ipsis hostibus iussit suum vincire rectorem: atque ita turmarum antesignanus umbratilis conprensus suorum manibus.

6. Quae dum hoc modo procedunt, Venustus quidam largitionum apparitor sub Valente, multo ante Nicomediam missus, ut aurum susceptum stipendii nomine militibus per orientem diffusis viritim tribueret, hac tristitia cognita alienum pervidens tempus, Cyzicum cum his, quae susceperat, se citius contulit.

7. ubi forte Serenianus repertus domesticorum tunc comes, missus ad thesauros tuendos, urbem inexsuperabili moenium ambitu monumentis quoque veteribus cognitam, fretus tumulturio praesidio custodiebat: ad quam expugnandam Procopius, ut, possessa Bithynia, sibi etiam Hellespontum iungeret, validam destinaverat manum.

8. morabantur autem effectum sagittis et glandibus ceterisque iaculis obsidentium saepe globi confixi, et propugnatorum sollertia claustrum per catenam ferream valde robustam ori portus insertum, quae, ne rostratae inruerent naves hostiles, erat altrinsecus conligata.

9. hanc post varios militum labores et ducum, fatigatorum acerrimis proeliis, Aliso quidam tribunus abscidit, exsertus bellator et prudens, hoc modo. coniunctis tribus navigiis, testudinem hac specie superstruxit. densetis cohaerentes supra capita scutis, primi transtris instabant armati, alii post hos semet curvantes humilius, tertiis gradatim inclinatis summisse, ita ut novissimi suffraginibus insidentes formam aedificii fornicati monstrarent. quod machinae genus contra murales pugnas ideo figuratur hac specie, ut missilium ictus atque saxorum per decursus cadentium labiles, instar imbrium evanescant.

10. itaque coniectu telorum Aliso paulisper defensus ingenti corporis robore, supposito stipite eandem catenam fortius bipenni concidens ita confregit, ut disiecta patefaceret aditum latum, hocque exitu civitas hostili impetu patuit improtecta. qua causa extincto postea proterviae totius auctore cum in factionis participes saeviretur, hic idem tribunus contemplatione facinoris clari vitam cum militia retinens, diu post in Isauria oppetit vastatoria manu confossus.

11. Hoc Marte Cyzico reserata, Procopius ad eam propere festinavit, veniaque universis, qui repugnavere, donatis Serenianum solum iniectis vinculis iussit duci Nicaeam servandum artissime.

12. statimque Ormizdae maturo iuveni, Ormizdae regalis illius filio, potestatem proconsulis detulit, et civilia more veterum et bella recturo. qui agens pro moribus lenius, a militibus, quos per devia Phrygiae miserat Valens, subito corripiendus incursu, tanto vigore evasit ut escensa navi, quam ad casus pararat ancipites, sequentem ac paene captam uxorem sagittarum nube diffusa defensam averteret secum: matronam opulentam et nobilem, cuius verecundia et destinatio gloriosa abruptis postea discriminibus maritum exemit.

13. Ea victoria ultra homines sese Procopius efferens et ignorans quod quivis beatus versa rota Fortunae ante vesperum potest esse miserrimus, Arbitionis domum, cui antea tamquam eadem sibi sentientis parcebat ut propriae, iussit exinaniri mobilis census inaestimabilis plenam, ideo indignatus quod venire ad eum accitus aliquotiens distulit, causatus incommoda senectutis et morbos.

14. et licet hac ex causa praesumptor momentum pertimesceret grave, tamen, cum obsistente nullo se in orientales provincias effundere libenti cunctorum adsensione iam licentius posset, avidas novitatem quandam visere taedio asperioris imperii, quo tunc tenebantur: erga alliciendas quasdam civitates Asiae legendosque eruendi peritos auri, ut sibi profuturos proeliis, quae magna exspectabat et crebra, segnius commoratus in modum acuti mucronis obtunsus est.

15. ut quondam Pescennius Niger ad subveniendum spei rerum extremae a Romano populo saepe accitus dum diu cunctatur in Syria, a Severo superatus in sinu Issico, qui est in Cilicia, ubi Dareum Alexander fudit, fugatusque in suburbano quodam Antiochiae gregarii manu militis interiit.

IX

1. Haec adulta hieme Valentiniano et Valente consulibus agebantur. translato vero in Gratianum t adhuc privatum et Dagalaifum amplissimo magistratu, aperto iam vere, suscitatis viribus Valens iuncto sibi Lupicino cum robustis auxiliis Pessinunta signa propere tulit, Phrygiae quondam, nunc Galatiae oppidum.

2. quo praesidiis ocius communito, nequid inopinum per eos emergeret tractus, praeter radices Olympi montis excelsi tramitesque fragosos ire tendebat ad Lyciam, oscitantem ibi Gomoarium adgressurus.

3. cui pertinaci conspiratione multorum hac maxima consideratione resistebatur, quod hostis eius, ut ante relatum est, Constanti filiam parvulam cum matre Faustina et in agminibus et cum prope in acie starent, lectica circumferens secum, ut pro imperiali germine, cui se quoque iunctum addebat, pugnarent audentius, iras militum accenderat. sicut aliquando dimicaturi Macedones cum Illyriis regern adhuc infantem in cunis locavere post aciem, cuius metu, ne traheretur captivus, adversos fortius oppresserunt.

4. Contra has calliditatis argutias sagaci opitulatione nutanti negotio consuluit imperator: et Arbitionem ex consule, agentem iam dudum in otio, ad se venire hortatus est, ut Constantiniani ducis verecundia truces animi lenirentur, neque secus evenit.

5. nam cum omnibus provectior natu et dignitate sublimior canitiem reverendam ostenderet multis ad perfidiam inclinatis, publice grassatorem Procopium, milites vero secutos eius errorem filios et laborum participes pristinorum adpellans orabat, ut se ac si parentem magis sequerentur felicissimis ductibus cognitum, quam profligato morem gererent nebuloni destituendo iam et casuro.

6. quibus cognitis Gomoarius cum elusis hostibus, unde venerat, redire posset innoxius, ad castra imperatoris oportunitate intervalli proximi, captivi colore transivit, velut adcursu multitudinis visae subito circumsaeptus.

7. Qua successus alacritate Valens castra promovit ad Phrygiam et prope Nacoliam conlatis manibus partium dux in ancipiti Agilo rem excursu prodidit repentino, eumque secuti conplures iam pila quatientes et gladios ad imperatorem transeunt, cum vexillis scuta perversa gestantes, quod defectionis signum est apertissimum.