Римская история, стр. 228

7. Et via sex dierum emensa, cum ne gramina quidem invenirentur, solacia necessitatis extremae, dux Mesopotamiae Cassianus et tribunus Mauricius pridem ob hoc missus ad Vr nomine Persicum venere castellum, cibos ferentes ex his quos relictus cum Procopio et Sebastiano exercitus parcius victitans conservarat.

8. hinc Procopius alter notarius et Memoridus militaris tribunus ad tractus Illyricos mittuntur et Galliarum, nuntiaturi Iuliani mortem et Iovianum post eius obitum ad culmen augustum evectum.

9. quibus mandaverat princeps ut Lucillianum socerum suum post depositum militiae munus digressum ad otium, morantemque eo tempore apud Sirmium, oblatis magisterii equitum et peditum codicillis, quos isdem tradiderat, properare Mediolanum urgerent, res firmaturum ancipites, et, quod magis metuebatur, si casus novi quidam exsurgerent opponendum.

10. quibus secretiores addiderat litteras, Lucillianum itidem monens, ut quosdam lectos exploratae industriae fideique duceret secum, adminiculis eorum usurus pro incidentium captu negotiorum.

11. prudentique consilio Malarichum ex familiaribus negotiis, agentem etiam tum in Italia, missis insignibus Iovino iussit succedere armorum magistro per Gallias, gemina utilitate praespeculata, ut et dux meriti celsioris ideoque suspectus abiret e medio, et homo inferioris spei ad sublimiora provectus auctoris sui nutantem adhuc statum studio fundaret ingenti.

12. iussum est autem ad implenda haec perrecturis extollere seriem gestorum in melius, et rumores quaqua irent verbis diffundere concinentibus, procinctum Parthicum exitu prospero terminatum, additisque festinando itineri noctibus, provinciarum militiaeque rectoribus insinuare novi principis scripta, omniumque sententiis occultius sciscitatis remeare velociter cum responsis, ut conperto quid in longinquis agatur, principatus corroborandi matura consilia quaerantur et cauta.

13. Hos tabellarios fama praegrediens, index tristiorum casuum velocissima, per provincias volitabat et gentes, maximeque omnium Nisibenos acerbo dolore perculsit, cum urbem Sapori deditam conperissent, cuius iram metuebant et simultates, recolentes quae adsidue pertulerit funera, eam saepius oppugnare conatus.

14. constabat enim orbem eoum in dicionem potuisse transire Persidis, nisi haec civitas habili situ et moenium magnitudine restitisset. miseri tamen licet maiore venturi pavore constringerentur, spe tamen sustentari potuerunt exigua, hac scilicet, quod velut suopte motu vel exoratus eorum precibus imperator eodem statu retinebit urbem, orientis firmissimum claustrum.

15. Dum gestorum seriem ubique rumores diffunditant varii, in exercitu absumptis commeatibus paucis, quos advectos praediximus, in corpore sua necessitas erat humana vertenda, ni iumentorum caro caesorum aliquatenus perdurasset, unde effectum est, ut et armorum pleraque proicerentur et sarcinarum. adeo enim atroci tabuimus fame, ut, si usquam modius unus farinae fuisset repertus, quod raro contigerat, aureis decem mutaretur ut minus.

16. Profecti exinde Thilsaphata venimus, ubi Sebastianus atque Procopius cum tribunis principiisque militum sibi ad tuendam Mesopotamiam commissorum, ut poscebat sollemnitas, occurrerunt. et sequebantur benigne suscepti.

17. post quae itinere festinato, Nisibi cupide visa, extra urbem stativa castra posuit princeps, rogatusque enixe precante multiplici plebe, ut ingressus palatium more succederet principum, pertinaciter reluctatus est, erubescens agente se intra muros, urbem inexpugnabilem iratis hostibus tradi.

18. ibi tunc vespera tenebrante raptus a cena Iovianus primus inter notarios omnes, quem in obsidione civitatis Maiozamalchae per cuniculum docuimus evasisse cum aliis, ductusque ad devium locum et praeceps actus in puteum siccum obrutus est saxorum multitudine superiacta, hanc profecto ob causam quod Iuliano perempto ipse quoque nominatus a paucis ut imperio dignus nec post creatum Iovianum egit modeste, sed susurrans super negotio quaedam audiebatur, invitabatque ad convivia subinde militares.

IX

1. Postridie Bineses, unus ex Persis, quem inter alios excellere diximus, mandata regis conplere festinans, promissa flagitabat instanter, et principe permittente Romano, civitatem ingressus, gentis suae signum ab arce extulit, submigrationem e patria civibus nuntians luctuosam.

2. et vertere solum extemplo omnes praecepti, manusque tendentes orabant ne inponeretur sibi necessitas abscedendi, ad defendendos penates se solos sufficere sine adiumentis publicis adfirmantes et milite, satis confisi adfuturam iustitiam pro genitali sede dimicaturis, ut experti sunt saepe. et haec quidem suppliciter ordo et populus precabatur sed ventis loquebantur in cassum imperatore, ut fingebat alia metuens, periurii piacula declinante.

3. tum Sabinus fortuna et genere inter municipes clarus ore volubili replicabat, Constantium inmani crudescente bellorum materia superatum a Persis interdum, deductumque postremo per fugam cum paucis ad Hibitam stationem intutam, panis frusto vixisse precario ab anu quadam agresti porrecto, nihil tamen ad diem perdidisse supremum, et Iovianum inter exordia principatus provinciarum muro cessisse, cuius obices iam inde a vetustate innoxiae permanserunt.

4. cumque nihil promoveretur, iuris iurandi religionem principe destinatius praetendente, cum oblatam ei coronam aliquamdiu recusans, coactus denique suscepisset, Silvanus quidam causarum defensor confidentius exclamavit «ita» inquit «imperator, a civitatibus residuis coroneris». quo verbo exasperatus, intra triduum omnes iussit excedere moenibus, detestantes rerum praesentium statum.

5. Adpositis itaque conpulsoribus, mortem, siqui distulerit egredi, minitantibus, moenia permixta sunt lamentis et luctu et per omnia civitatis membra una vox cunctorum erat gementium, cum laceraret crines matrona exul fuganda laribus, in quibus nata erat et educata, orbataque mater liberis vel coniuge viduata, procul ab eorum manibus pelleretur, et turba flebilis, postes penatium amplexa vel limina, lacrimabat.

6. exin variae complentur viae qua quisque poterat dilabentium. properando enim multi furabantur opes proprias, quas vehi posse credebant, contempta reliqua supellectili pretiosa et multa. hanc enim reliquerunt penuria iumentorum.

7. Tu hoc loco, Fortuna orbis Romani, merito incusaris, quae difflantibus procellis rem publicam excussa regimenta perito rei gerendae ductori, consummando iuveni porrexisti, quem nullis ante actae vitae insignibus in huius modi negotiis cognitum, nec vituperari est aequum nec laudari.

8. illud tamen ad medullas usque bonorum pervenit quod, dum extimescit aemulum potestatis, dumque in animo per Gallias et Illyricum versat quosdam saepe sublimiora coeptasse, famam adventus sui praevenire festinans, indignum imperio facinus amictu periurii fugiendi commisit, Nisibi prodita, quae iam inde a Mithridatici regni temporibus, ne oriens a Persis occuparetur, viribus restitit maximis.

9. numquam enim ab urbis ortu inveniri potest annalibus replicatis, ut arbitror, terrarum pars ulla nostrarum ab imperatore vel consule hosti concessa, sed ne ob recepta quidem, quae direpta sunt, verum ob amplificata regna triumphales glorias fuisse delatas.

10. unde Publio Scipioni ob recuperatas Hispanias, Fulvio Capua post diuturna certamina superata et Opimio post diversos exitus proeliorum Fregellanis tunc internecivis hostibus ad deditionem conpulsis, triumphi sunt denegati.

11. id etiam memoriae nos veteres docent, in extremis casibus icta cum dedecore foedera, postquam partes verbis iuravere conceptis, repetitione bellorum ilico dissoluta, ut temporibus priscis apud Furcas Caudinas sub iugum legionibus missis in Samnio, et per Albinum in Numidia sceleste pace cogitata, et auctore turpiter pactionis festinatae Mancino dedito Numantinis.

12. Proinde extractis civibus et urbe tradita missoque tribuno Constantio, qui munimenta praesidiaria cum regionibus Persicis optimatibus adsignaret, cum Iuliani supremis Procopius mittitur, ea ut superstes ille mandarat, humaturus in suburbano Tarsensi.