Римская история, стр. 220

IV

1. In hoc tractu civitas ob muros humiles ab incolis Iudaeis deserta iratorum manu militum conflagravit. quibus actis pergebat ulterius imperator placida ope numinis, ut arbitrabatur, erectior.

2. cumque Maiozamalcham venisset urbem magnam et validis circumdatam moenibus, tentoriis fixis providit sollicite, ne castra repentino equitatus Persici turbarentur adcursu, cuius fortitudo in locis patentibus inmane quantum gentibus est formidata.

3. et hoc disposito stipatus velitibus paucis ipse quoque pedes civitatis situm diligenti inquisitione exploraturus in perniciosas praecipitatus insidias ex ipso vitae discrimine tandem emersit.

4. namque per latentem oppidi portam Persae decem armati degressi, imaque clivorum pervadentes poplitibus subsidendo, repentino impetu nostros adgressi sunt. e quibus duo conspectiorem habitu principem gladiis petiere districtis, sed occurrit ictibus erectum altius scutum, quo contectus magna elataque fiducia unius lateri ferrum infixit, alterum stipatores multiplicatis ictibus occiderunt. residuis, e quibus vulnerati sunt aliqui, disiectis in fugam spoliatisque ambobus reducens incolumes socios cum exuviis remeavit ad castra omnium laetitia magna susceptus.

5. sustulit in hoste prostrato aureum colli monile Torquatus, fudit confidentissimum Gallum alitis propugnatione Valerius postea cognomento Corvinus, hacque gloria posteritati sunt commendati: non invidemus: accedat hoc quoque monumentis veteribus facinus pulchrum.

6. Constratis postridie pontibus exercituque travecto et metatis alibi salubrius castris vallo duplici circumductis, quoniam ut diximus timebantur solitudines planae, oppidi suscepit obsidium, periculosum fore existimans si gradiens prorsus a tergo relinqueret quos timeret.

7. Haec dum magno molimine conparantur, Surena hostium dux iumenta adortus, quae in lucis palmaribus vescebantur, a cohortibus nostris repulsoriis cum paucorum exitio habitus frustra discessit.

8. et duarum incolae civitatum, quas amnes amplexi faciunt insulas, parva sui fiducia trepidi ad Ctesiphontis moenia se contulerunt, pars per silvarum densa, alii per paludes vicinas alveis arborum cavatarum invecti ad unicum auxilium et potissimum itineris longi, quod supererat, dilabuntur ulteriora petituri terrarum.

9. e quibus resistentes aliquos nostri milites trucidabant, ipsi quoque lintribus et cymbis per varia discurrentes captivos alios subinde perducebant. id enim erat librata ratione dispositum ut, dum copiae pedestres muros oppugnant, equestres turmae divisae per globos abigendis insisterent praedis: hocque proviso nullo provincialium damno miles visceribus hostium pascebatur.

10. Iamque imperator muris duplicibus oppidum ordine circumdatum trino scutorum, spe patrandi incepti maximis viribus oppugnabat. sed ut erat necessarius adpetitus, ita effectu res difficillima. nam accessus undique rupibus anfractu celsiore discissis flexuosisque excessibus ob periculum anceps adeundi copiam denegabat maxime cum turres crebritate et altitudine formidandae montem saxeum arcis naturaliter editum aequabant et proclivis planicies flumini inminens propugnaculorum firmitate muniebatur.

11 . accedebat his haut levius malum, quod lecta manus et copiosa, quae obsidebatur, nullis ad deditionem inlecebris flectebatur, sed tamquam superatura vel devota cineribus patriae resistebat adversis. iam aegre retentabatur inferens se protervius miles et pugnam vel aequo campo iustoque proelio poscens, cumque receptui caneretur, adsidue animosis hostem urgendi conatibus urebatur.

12. Vicit tamen nostrorum consilium contentionem virium maximam, divisisque operibus officia quisque distributa capessit ocissime. hinc enim ardui suggestus erigebantur, inde fossarum altitudines alii conplanabant, terrarum latibula concava oblongis tramitibus alibi struebantur, locabant etiam artifices tormenta muralia in funestos sonitus proruptura

13. et cuniculos quidem cum vineis Nevitta et Dagalaifus curabant, ineundis autem conflictibus et defendendis ab incendio vel eruptionibus machinis praeerat imperator. Cumque apparatu omni excindendae urbis labore multiplici consummato pugna flagitaretur, Victor nomine dux reversus est ad usque Ctesiphonta itineribus exploratis, nulla obstacula nuntians offendisse.

14. quo efferati gaudio milites omnes elatique firmioribus animis ad certandum signum operiebantur armati.

15. Iamque clangore Martio sonantibus tubis strepebant utrimque partes, et primi Romani hostem undique lamminis ferreis in modum tenuis plumae conseptum fidentemque, quod tela rigentis ferri lapsibus inpacta resiliebant, crebris procursationibus et minaci murmure lacessebant: non numquam compage scutorum, qua velut testudine infigurabilium fornicum operiebantur aptissime, adsiduis motibus laxius dehiscente. contra Persae muris obstinatius adhaerentes, quantum facere nitique poterant, eludere et frustrari exitiales impetus conabantur.

16. verum ubi vimineas crates prae se ferentes oppugnatores iam moenia perurgerent, cum sagittariis funditores, alii quin etiam saxa volventes ingentia cum facibus et malleolis eos longius propulsabant, tum aptatae ligneis sagittis ballistae flexu stridoreque torquebantur, creberrima spicula funditantes, et scorpiones quocumque manus peritae duxissent, rotundos lapides evibrabant.

17. iterum deinde ac saepe geminatis congressibus aestus in meridiem crescens, effervescente vaporatius sole, apparatu operum et studio proeliandi intentos cunctos revocaverat fatigatos et sudore perfusos.

18. Eodem mentis proposito secuto quoque die per varia certaminum genera controversae partes dimicantes instanter aequis manibus et pari fortuna discedunt. verum in omne discrimen armatis proximus princeps civitatis urgebat excidium, ne circa muros diu excubans omitteret maiora quae temptabat.

19. sed in districtis necessitatibus nihil tam leve est, quod non interdum etiam contra sperata rerum adferat momenta magnarum. cum enim ut saepe discessurae partes levius concertarent, abusive incusso ariete, qui paulo ante erat admotus, sternitur residuis omnibus altior turris latere coctili firmissime structa, cuius ruina muri contiguum latus secum inmani fragore protraxit.

20. ibi tum varietate casuum obsidentium labor obsessorumque industria vicissim facinoribus speciosis inclaruit. nihil enim asperum ira et dolore succenso militi videbatur, nihil munitoribus erat pro salute currentibus metuendum aut dirum. nam cum anceps pugna diutius fervens, sanguine utrimque multis caedibus fuso, diei finisset occasu, tandem fatigationi consulitur.

21. Dumque haec luce agerentur ac palam, nuntiatur imperatori pervigili cura distento, legionarios milites, quibus cuniculorum erant fodinae mandatae, cavatis tramitibus subterraneis sublicibusque suspensis ima penetrasse fundamentorum, iam, si ipse disposuerit, evasuros.

22. cum itaque noctis plerumque processisset, aeneatorum accentu signo dato progrediendi ad pugnam, ad arma concursum est: et consulto murorum invaduntur utrimque frontes, ut, dum propulsaturi pericula defensores ultro citroque discurrunt, nec proxima fodientis audiretur ferri tinnitus nec quoquam intrinsecus obsistente cuniculariorum subito manus emergat.

23. quibus ita, ut convenerat, ordinatis et occupatis prohibitoribus patefactisque latebris evolat Exsuperius de Victorum numero miles, post quem Magnus tribunus et Iovianus notarius, quos audax multitudo secuta, his prius confossis, quos in aede, per quam in lucem prodierant, invenerunt, suspensis gradibus procedentes obtruncarunt vigiles omnes, ex usu moris gentici iustitiam felicitatemque regis sui canoris vocibus extollentes.

24. existimabatur Mars ipse – si misceri hominibus numina maiestatis iura permittunt – adfuisse castra Lucanorum invadenti Luscino. hocque ideo creditum est, quod in congressu flagranti scalas vehens visus formidandae vastitatis armatus postridie, cum recenseretur exercitus, praecipuo studio quaesitus reperiri non potuit, cum se ultro offerret, si miles fuisset memorabilis conscius facti. sed ut tunc qui esset pulcri facinoris auctor penitus est ignoratum, ita nunc enituerunt hi, qui fecere fortissime, obsidionalibus coronis donati et pro contione laudati veterum more.