Римская история, стр. 172

58. Dum haec aguntur, rex Chonodomarius reperta copia discedendi lapsus per funerum strues cum satellitibus paucis celeritate rapida properabat ad castra, quae prope Tribuncos et Concordiam munimenta Romana fixit intrepidus, ut escensis navigiis dudum paratis ad casus ancipites in secretis se secessibus amendaret.

59. et quia non nisi Rheno transito ad territoria sua poterat pervenire, vultum ne agnosceretur operiens, sensim retulit pedem. cumque propinquaret iam ripis, lacunam palustribus aquis interfusam circumgrediens ut transiret, calcata mollitie glutinosa, equo est evolutus et confestim licet obeso corpore gravior ad subsidium vicini collis evasit, quem agnitum nec enim potuit celare qui fuerit, fortunae prioris magnitudine proditus statim anhelo cursu cohors cum tribuno secuta, armis circumdatum aggerem nemorosum cautius obsidebat, perrumpere verita, ne fraude latenti inter ramorum tenebras exciperetur occultas.

60. quibus visis conpulsus ad ultimos metus ultro se dedit solus egressus comitesque eius ducenti numero et tres amici iunctissimi, flagitium arbitrati post regem vivere, vel pro rege non mori, si ita tulerit casus, tradidere se vinciendos.

61. utque nativo more sunt barbari humiles in adversis disparesque in secundis, servus alienae voluntatis trahebatur pallore confusus claudente noxarum conscientia linguam, inmensum quantum ab eo differens qui post feros lugubresque terrores cineribus Galliarum insultans multa minabatur et saeva.

62. Quibus ita favore superni numinis terminatis post exactum iam diem occinente liticine revocatus invitissimus miles prope supercilia Rheni tendebat scutorumque ordine multiplicato vallatus victu fruebatur et somno.

63. ceciderunt autem in hac pugna Romani quidem CCXL et III, rectores vero IIII: Bainobaudes Cornutorum tribunus adaeque Laipso et Innocentius cataphractarios ducens et vacans quidam tribunus cuius non suppetit nomen: ex Alamannis vero sex milia corporum numerata sunt in campo constrata et inaestimabiles mortuorum acervi per undas fluminis ferebantur.

64. tunc Iulianus ut erat fortuna sui spectatior meritisque magis quam imperio potens, Augustus adclamatione concordi totius exercitus appellatus ut agentes petulantius milites increpabat, id se nec sperare nec adipisci velle iurando confirmans.

65. et ut augeret eventus secundi laetitiam, concilio convocato propositisque praemiis, propitio ore Chonodomarium sibi iussit offerri. qui primo curvatus, deinde humi suppliciter fusus gentilique prece veniam poscens bono animo esse est iussus.

66. et diebus postea paucis ductus ad comitatum imperatoris missusque exinde Romam in castris peregrinis, quae in monte sunt Caelio, morbo veterni consumptus est.

67. His tot ac talibus prospero peractis eventu in palatio Constanti quidam Iulianum culpantes, ut princeps ipse delectaretur, inrisive Victorinum ideo nominabant, quod verecunde referens, quotiens imperaret, superatos indicabat saepe Germanos.

68. interque exaggerationem inanium laudum ostentationemque aperte lucentium inflabant ex usu imperatorem suopte ingenio nimium quicquid per omnem terrae ambitum agebatur felicibus eius auspiciis adsignantes.

69. quocirca magniloquentia elatus adulatorum tunc et deinde edictis propositis adroganter satis multa mentiebatur, se solum, cum gestis non adfuisset, et dimicasse et vicisse et supplices reges gentium erexisse aliquotiens scribens, et si verbi gratia eo agente tunc in Italia dux quidam egisset fortiter contra Persas, nulla eius mentione per textum longissimum facta laureatas litteras ad provinciarum damna mittebat, se inter primores versatum cum odiosa sui iactatione significans.

70. exstant denique eius edicta in tabulariis principis publicis condita... delata narrandi extollendique semet in caelum. ab Argentorato cum pugnaretur mansione quadragesima disparatus, describens proelium aciem ordinasse et stetisse inter signiferos et barbaros fugasse praecipites sibique oblatum falso indicat Chonodomarium pro rerum indignitas super Iuliani gloriosis actibus conticescens, quos sepelierat penitus ni fama res maximas vel obumbrantibus plurimis silere nesciret.

LIBER XVII

I

1. Hac rerum, quas iam digessimus, varietate ita conclusa Martius iuvenis Rheno post Argentoratensem pugnam otiose fluente securus, sollicitusque ne dirae volucres consumerent corpora peremptorum, sine discretione cunctos humari mandavit, absolutisque legatis, quos ante certamen superba quaedam portasse praediximus, ad Tres tabernas revertit.

2. unde cum captivis omnibus praedam Mediomatricos servandam ad reditum usque suum duci praecipit et petiturus ipse Mogontiacum, ut ponte conpacto transgressus in suis requireret barbaros, cum nullum reliquisset in nostris, refragante vetabatur exercitu: verum facundia iucunditateque sermonum allectum in voluntatem traduxerat suam. amor enim post documenta flagrantior sequi libenter hortatus est omnis operae conturmalem, auctoritate magnificum ducem, plus laboris indicere sibi quam militi, sicut perspicue contigit, adsuetum. moxque ad locum praedictum est ventum, flumine pontibus constratis transmisso occupavere terras hostiles.

3. at barbari praestricti negotii magnitudine, qui se in tranquillo positos otio tunc parum inquietari posse sperabant, aliorum exitio quid fortunis suis inmineret anxie cogitantes, simulata pacis petitione, ut primae vertiginis impetum declinarent, misere legatos cum verbis conpositis quae denuntiarent concordem foederum firmitatem; incertumque quo consilio aut instituto mutata voluntate per alios cursu celeri venire conpulsos acerrimum nostris minati sunt bellum, ni eorum regionibus excessissent.

4. Quibus clara fide conpertis Caesar noctis prima quiete navigiis modicis et velocibus octingentos inposuit milites ea re, ut vi ingenti sursum versum decurso egressi quicquid invenire potuerint ferro violarent et flammis.

5. quo ita disposito solis primo exortu visis per montium vertices barbaris ad celsiora ducebatur alacrior miles nulloque invento – hoc si quidem opinati discessere confestim – eminus ingentia fumi volumina visebantur indicantia nostros perruptas populari terras hostiles.

6. quae res Germanorum perculit animos atque desertis insidiis, quas per arta loca et latebrosa struxerant nostris, trans Menum nomine fluvium ad opitulandum suis necessitudinibus avolarunt.

7. ut enim rebus amat fieri dubiis et turbatis, hinc equitum nostrorum adcursu, inde navigiis vectorum militum impetu repentino perterrefacti evadendi subsidium velox locorum invenere prudentes, quorum digressu miles libere gradiens opulentas pecore villas et frugibus rapiebat nulli parcendo. extractisque captivis domicilia cuncta curatius ritu Romano constructa flammis subditis exurebat.

8. emensaque aestimatione decimi lapidis eum prope silvam venisset squalore tenebrarum horrendam, stetit diu cunctando, indicio perfugae doctus per subterranea quaedam occulta fossasque multifidas latere plurimos, ubi habile visum fuerit erupturos.

9. ausi tamen omnes accedere fidentissime, ilicibus incisis et fraxinis roboreque abietum magno semitas invenere constratas. ideoque gradientes cautius retro non nisi per anfractus longos et asperos ultra progredi posse vix indignationem capientibus animis advertebant.

10. et quoniam aeris urente saevitia cum discriminibus ultimis laboratur in cassum – aequinoctio quippe autumnali exacto per eos tractus superfusae nives opplevere montes simul et campos – opus arreptum est memorabile.

11. et dum nullus obsisteret, munimentum, quod in Alamannorum solo conditum Traianus suo nomine voluit appellari, dudum violentius oppugnatum, tumultuario studio reparatum est; locatisque ibi pro tempore defensoribus, ex barbarorum visceribus alimenta congesta sunt.

12. quae illi maturata ad suam perniciem contemplantes metuque rei peractae volucriter congregati precibus et humilitate suprema petiere missis oratoribus pacem: quam Caesar omni consiliorum via firmata, causatus veri similia plurima, per decem mensuum tribuit intervallum: id nimirum sollerti colligens mente quod castra, supra quam optari potuit occupata sine obstaculo, tormentis muralibus et apparatu deberent valido conmuniri.