Римская история, стр. 165

4. Quis concordantibus mutuaque commercia vicissim sibi conciliando locupletatis Persici duces vicini fluminibus rege in ultimis terrarum suarum terminis occupato per praedatorios globos nostra vexabant, nunc Armeniam, aliquotiens Mesopotamiam confidentius incursantes Romanis ductoribus ad colligendas oboedientium exuvias occupatis.

LIBER XVI

I

1. Haec per orbem Romanum fatorum ordine contexto versante Caesar apud Viennam in collegium fastorum a consule octiens Augusto adscitus urgente genuino vigore pugnarum fragores caedesque barbaricas somniabat, colligere provinciae fragmenta iam parans, si adfuisset flatu tandem secundo.

2. quia igitur res magnae quas per Gallias virtute felicitateque correxit, multis veterum factis fortibus praestant, singula serie progrediente monstrabo, instrumenta omnia mediocris ingenii, si suffecerint, commoturus.

3. quicquid autem narrabitur, quod non falsitas arguta concinnat, sed fides integra rerum absolvit documentis evidentibus fulta, ad laudativam paene materiam pertinebit.

4. videtur enim lex quaedam vitae melioris hunc iuvenem a nobilibus cunis ad usque spiritum comitata supremum. namque incrementis velocibus ita domi forisque conluxit ut prudentia [Vespasiani filius] Titus alter aestimaretur, bellorum gloriosis cursibus Traiani simillimus, clemens ut Antoninus, rectae perfectaeque rationis indagine congruens Marco, ad cuius aemulationem actus suos effingebat et mores.

5 et quoniam, ut Tulliana docet auctoritas, omnium magnarum artium sicut arborum altitudo nos delectat, radices stirpesque non item, sic praeclarae huius indolis rudimenta tunc multis obnubilantibus tegebantur, quae anteferri gestis eius postea multis et miris hac ratione deberent, quod adulescens primaevus ut Erechtheus in secessu Minervae nutritus ex academiae quietis umbraculis non e militari tabernaculo in pulverem Martium tractus, strata Germania pacatisque rigentis Rheni meatibus, cruenta spirantium regum hic sanguinem fudit, alibi manus catenis adflixit.

II

1. Agens itaque negotiosam hiemem apud oppidum ante dictum inter rumores, qui volitabant adsidui, conperit Augustuduni civitatis antiquae muros spatiosi quidem ambitus sed carie vetustatis invalidos barbarorum impetu repentino insessos, torpente praesentium militum manu veteranos concursatione pervigili defendisse, ut solet abrupta saepe discrimina salutis ultima desperatio propulsare.

2. nihil itaque remittentibus curis, ancillari adulatione posthabita, qua eum proximi ad amoenitatem flectebant et luxum, satis omnibus conparatis octavum kalendas Iulias Augustudunum pervenit velut dux diuturnus viribus eminens et consiliis per diversa palantes barbaros ubi dedisset fors copiam adgressurus.

3. habita itaque deliberatione adsistentibus locorum peritis, quodnam iter eligeretur ut tutum, multa ultro citroque dicebantur aliis per Arbor... quibusdam per Sedelaucum et Coram iri debere firmantibus.

4. sed cum subsererent quidam Silvanum paulo ante magistrum peditum per conpendiosas vias, verum suspectas quia tenebris multis umbrantur, cum octo auxiliarium milibus aegre transisse, fidentius Caesar audaciam viri fortis imitari magnopere nitebatur.

5. et nequa interveniat mora, adhibitis cataphractariis solis et ballistariis parum ad tuendum rectorem idoneis percurso eodem itinere Autosiodorum pervenit.

6. ubi brevi, sicut solebat, otio cum milite recreatus ad Tricasinos tendebat et barbaros in se catervatim ruentes partim, cum timeret ut ampliores, confertis lateribus observabat, alios occupatis habilibus locis decursu facili proterens, non nullos pavore traditos cepit, residuos in curam celeritatis omne quod poterant conferentes, quia sequi non valebat gravitate praepeditus armorum, innocuos abire perpessus est.

7. proinde certiore iam spe ad resistendum ingruentibus confirmatus per multa discrimina venit Tricasas adeo insperatus ut eo portas paene pulsante diffusae multitudinis barbarae metu aditus urbis non sine anxia panderetur ambage.

8. et paulisper moratus dum fatigato consulit militi, civitatem Remos nihil prolatandum existimans petit, ubi in unum congregatum exercitum vehentem mensis cibaria iusserat opperiri praesentiam suam: cui praesidebat Vrsicini successor Marcellus et ipse Vrsicinus ad usque expeditionis finem agere praeceptus isdem in locis.

9. post variatas itaque sententias plures cum placuisset per Decem pagos Alamannam adgredi plebem, densatis agminibus tendebat illuc solito alacrior miles.

10. et quia dies umectus et decolor vel contiguum eripiebat aspectum, iuvante locorum gnaritate hostes tramite obliquo discurso post Caesaris terga legiones duas arma cogentes adorti paene delessent, ni subito concitus clamor sociorum auxilia coegisset.

11. Hinc [et] deinde nec itinera nec flumina transire posse sine insidiis putans erat providus et cunctator, quod praecipuum bonum in magnis ductoribus opem ferre solet exercitibus et salutem.

12. audiens itaque Argentoratum, Brotomagum, Tabernas, Salisonem, Nemetas et Vangionas et Mogontiacum civitates barbaros possidentes territoria earum habitare nam ipsa oppida ut circumdata retiis busta declinant primam omnium Brotomagum occupavit eique iam adventanti Germanorum manus pugnam intentans occurrit.

13. cumque in bicornem figuram acie divisa conlato pede res agi coepisset exitioque hostes urgerentur ancipiti, captis non nullis, aliis in ipso proelii fervore truncatis residui discessere celeritatis praesidio tecti.

III

1. Nullo itaque post haec repugnante ad recuperandam ire placuit Agrippinam ante Caesaris in Gallias adventum excisam, per quos tractus nec civitas ulla visitur nec castellum nisi quod apud Confluentes, locum ita cognominatum ubi amnis Mosella confunditur Rheno, Rigomagum oppidum est et una prope ipsam Coloniam turris.

2. igitur Agrippinam ingressus non ante motus est exinde, quam Francorum regibus furore mitescente perterritis pacem firmaret rei publicae interim profuturam et urbem reciperet munitissimam.

3. quibus vincendi primitiis laetus per Treveros hiematurus apud Senonas oppidum tunc oportunum abscessit. ubi bellorum inundantium molem umeris suis, quod dicitur, vehens scindebatur in multiplices curas, ut milites qui a solitis descivere praesidiis, reducerentur ad loca suspecta et conspiratas gentes in noxam Romani nominis disiectaret ac provideret, ne alimenta deessent exercitui per varia discursuro.

IV

1. Haec sollicite perpensantem hostilis adgreditur multitudo oppidi capiundi spe in maius accensa, ideo confidentes quod ei nec Scutarios adesse prodentibus perfugis didicerant, nec Gentiles, per municipia distributos ut commodius vescerentur quam antea.

2. clausa ergo urbe murorumque intuta parte firmata ipse cum armatis die noctuque inter propugnacula visebatur et pinnas, ira exundante substridens cum erumpere saepe conatus paucitate praesentis manus impediretur. post tricesimum denique diem abiere barbari tristes inaniter stulteque cogitasse civitatis obsidium mussitantes.

3. at, quod indignitati rerum est adsignandum, periclitanti Caesari distulit suppetias ferre Marcellus magister equitum agens in stationibus proximis, cum etiam si civitas absque principe vexaretur opposita multitudine malis obsidionalibus expediri deberet.

4. hoc metu solutus efficacissimus Caesar providebat constanti sollicitudine, ut militum diuturno labori quies succederet aliqua licet brevis ad recreandas tamen sufficiens vires, quamquam ultima squalentes inopia terrae saepe vastitatae exigua quaedam victui congrua suggerebant.

5. verum hoc quoque diligentia curato pervigili, adfusa laetiore spe prosperorum, sublato animo ad exsequenda plurima consurgebat.